Hľadaný výraz: Lv 11,9-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis. 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis 11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis. 12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.

1

mail   print   facebook   twitter